monumenta.ch > Cassiodorus > 148 > 27 > 34 > MARCUS AURELIUS ANTONINUS HELIOGABALUS XX. > 123 > 30 > 16 > 2 > 7 > 13 > 130 > 3 > 2
Cassiodorus, Historia Eccl., 6, PRIMUM.De Iuliani genere ac disciplinis, et quomodo pervenerit ad imperium. <<<     >>> III.Quomodo etiam ante imperium latenter fuerit paganus.

Cassiodorus, 6, CAPUT II.Quomodo Iulianus ad ritum devenerit paganorum, et de sacrificiis idolorum.

1 Fertur itaque mox in ipso principio Iulianum sic aperte et impudenter negasse Christianam fidem, ut quibusdam sacrificiis et invocationibus, quas expiationes [ed., expeditiones] pagani vocant, et sanguinis immolatione, nostrum baptisma studeret ablui, et abrenuntiare ecclesiasticae confessioni. Ex illo enim tempore tam secrete quam publice, et in templis licenter pagani sacrificia celebrabant.
2 Fertur etiam quia dum aliquando sacrificaret, ostensum sit ei in visceribus pecudis immolatae signaculum crucis corona circumdatum. Qua visione, alios quidem sacrificii ministros fuisse perterritos: aestimantes quippe huiusmodi religionis virtutem et Christiani dogmatis aeternitatem; eo quod corona quae circumdabat crucem victoriae esset indicium; et quia ambitus circuli a suo principio nusquam terminaretur, sed magis rursus reverteretur in semetipsum.
3 Cumque caeteri mirarentur, princeps huius scientiae confortavit eos: dicens prospera et utilia sibi indicia fuisse monstrata; et quia magis signum dogmatis Christiani coerceretur; nec ei quo vellet dilatari liceret, termino circuli circumsepto. [SOZOMEN., lib. V, cap. 2, p. 599.]
Cassiodorus HOME

bav823.220 bav824.160 bnf1603.110

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik